Liber Job*

Caput 2: Versus 11

Igitur.Ibid.Amici haereticos significant, etc., usque ad hypocritae nolentes esse, sed videri docti.Audientes.Non dicit audientes, ideo quod vitia haec audiant, sed diabolus qui per ista tentat haec intelligit.Tres amici.Numerus iste moralis vel mysticus tres turmas Chaldaeorum significat, id est, impugnationem quae fit in opere, lingua, et cogitatione, haec enim omnia impugnat.Condixerant, etc.Ibid.Quia in falsitate concordant, et dum sua docent, quasi consolantur. Vere autem consolantur in afflictione praesenti, qui de aeternis erudiunt. Haeretici amici nominantur, quia non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate nominandi sunt: ut,Amice, ad quid venistiMatth. 26.?Condixerant.Quia quaedam vitia contra nos inter se conjunguntur, ut superbia et ira, remissio et timor: quae etsi diversa sint, tamen ad eumdem finem tendunt, id est, ad subversionem spiritualis Job.
(* Traductions européennes)